Rozmiar: 15909 bajtów

1290. Januar 12. Beuthen.

Herzog Kasimir von Beuthen schenkt dem Kloster alle herzoglichen Dienste in Radunia.

Ne per oblivionem que mater est erroris contingeret aliquatenus iusticie substantiam obfuscari, Noverint igitur universi tam presentes quam futuri hanc paginam inspecturi, Quod nos Casimirus dei gracia Dux Bythomiensis ob remissionem peccaminum contulimus et dedimus villanis in Radunia ab omnibus exactionibus et collectis seu castrorum structuris sive quibuscunque serviciis que ceteri villani ad nostram utilitatem facere cansueverunt, meram integram perpetuamque libertatem, sed omnia servicia que nobis debent exhibere, Preposito (et) Conventui de Domo Dei in Czarnowas facere loco nostri tenebuntur. Pro qua collacione libertatis prefatus Prepositus promisit bona fide pro nostra et Coniugis nostre nostrorumque liberorum sanitate omni hebdomade unam Missam celebrare, sed postquam quod non est evitare, universe carnis semitam ingredi nos contingat, ex tunc similiter spopondit omni septimana unam Missam diei pro defunctis, nostrarum pro refrigerio animarurn perpetualiter hec tenenda. Ut autem hec nostra donacio robur sorciatur perpetue firmitatis, presentes fecimus nostri sigilli munimine roborari. Datum in Bythom publice anno domini m°. cc°. Ixxxx°. pridie Idus Ianuarii, indictione quarta. Huius rei testes sunt dominus Ludovicus abbas de Sancto Vincencio, dominus Romanus prepositus Severiensis, frater Michael lector Predicatorum in Ratibor, frater Albericus prepositus de Sancta Margaretha, comes Sobislaus subiudex, Dominicus notarius camere et alii plures.

Gedruckt in Böhme's Diplomatischen Beiträgen II. 65 aus einem Czarnowanzer Copialbuch.


Codex Diplomaticus Silesiae, hrsg vom Vereine für Geschichte und Alterthum Schlesiens, Bd 1, Urkunden des Klosters Czarnowanz. Hrsg von dr W. Wattenbach, Breslau 1857.



Zamknij dokument


Rozmiar: 16572 bajtów